Barvynski, dr, Bohdan     Konaszewyczi w Peremyskij zemli v XV i XVI stulitiu. Zapysky Naukowoho Towarystwa im. Szewczenka t. C50. Jubilejnyj zbirnyk na poszanu akad. Kiryla Studynskoho, cz. II. Praci istoriczni (Konashevich family in Przemyls land in XV and XVI century. Notes of Shevtchenko Society vol. C50. Anniversary collection by Kiril Studinski, part II.) Historic Works, Lviv 1930 strony 10-175

 

 

Zalozone przez Popielow osiedle Kotow, zasobne w zupy solne, w wyniku sporu z krolem Zygmuntem Starym zostalo Popielom odebrane i dolaczone do osobistego majatku krolowej Bony. Dopiero krol Zygmunt August po wstapieniu na tron potwierdzil przywilej Wladyslawa Jagielly i przywrocil Popielom wlasnosc Kotowa.

Ponizszy dokument jest jest drugim dokumentem, spisanym w Krakowie 26 wrzesnia 1549 roku, ktorym krol Zygmunt August wydaje braciom Fedkowi, Pawlowi i Zankowi Kolodrubom Popielom, i ich stryjom Radowi Popielowi i Damianowi Kolodrubowi przywilej restytucyjny na posiadanie osiedla Kotow "iuro hereditario" (prawem dziedzicznym) z zastrzezeniem, ze zupy solne, solanki i lasy pozostaja wlasnoscia krolewska.

 

I

n nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Solent reges et principes, quorum memoriam volunt esse perpetuam, ae monumentis litterarum commendare. Quam ob rem nos Sigismundus Augustus, Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et haeres, significamus tenore praesentium quorum interest universis praesentibus et futuris. Quod cum villa Kothow in praefectura Samboriensi sita) nobilium Chwietko, Pauli et Zanko fratrum et Rad patrui et Demian Kolodrubowie, indicio Commissariorum Divi Parentis nostri Regia esse decretata) fuisset ae propferea ab eis per Serenissimain Dominam Parentem nostram redempta ae pro Regin possessa, venerunt tandem ad nos nobiles praedicti atque litteras obtuterunt, quibus villam praedictam hire haereditario pertinere ad se affirmabant. Quibus nos revisis, accedente consensu Serenissimae Dominae Parentis nostrae, quem nomine Maiestatis illius Magnificus Joannes Comes de Thenczin, Palatinus Sandomiriensis, Curiae nostrae Marschalcus et Lublinensis Leloviensisque Capitaneus praestitit ac Consiliariorum Regni nostri tune praesentium, villam praedictam Kothow cum omnibus ad illam pertinentiis restituendam Nobilibus Chwietko, Paulo et Zanko fratribus et Rad patruo et Demian Kolodrubowie) duxmus restiluimusque praesentibus litteris, salinis tamen ac silvis, zippis pro nobis et successorlbus nostris reservatis, recendente expresso consensu nobilium praedictorym. Quam quidem viltam nobles praedicti et successores eorum cum alia villa Popiele dicta ipsorym haereditaria habebunt, tenebunt et possidebunt iure haereditario temporibus perpetuis, cum plena potestate eam villam dandi, donandi, permutandi, vendendi, alienandi et in eos, quos illis videbitur usus, convertendi, nihil nobis iuris, domonii et proprietatis ad eas ipsas villas reservando, sed totum, si quod nobis competebat, in praedictos nobiles et eorum successores transferendo, cassando et abrogando priores litteras ipsis nobilibus per Divum olim Wladislaum Poloniae Regem concessas et per nos confirmatas. Debebunt autem nobiles praedicti Commissarios a nobis accipere, qui cum consensu CapitaneiSerenissimae Dominae Parentis nostrae bona praedicta ab aliis bonis nostris Regiis distinguent et limilabunt, quae ita ut distincta et limitata fuerint, possidere et obtinere ea debebunt. Qui Commissarii eos iuxta antiquas possessiones reservare debebunt. In campis et pratis habebunt etiam ipsi et eorum successores incolaeque villarum praedictarum temporibus perpetuis, silvarum praedictarum, quas pro nobis reservavimus, liberum usum fructum fam in incidendis lignis et roboribus, quam in pascendis pecoribus et pecudibus omnis generis, etiam suibus propriis in glandine plenam pofestatem. Incuius rei fiden etc. Datum Cracoviae, feria quinta ante festum Sancti Michaelis proxima, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono, Regni nostri vigesimo. Relatio Reverendi in Christo Patris Domini Samuelis Macziewski, EpiscopiCracoviensis et Regni Polonise Cancellaris.

Castr. Premisl. T.301, pag. 775-778.

 

 

[Dokument powyzszy zostal wydany zainteresowanym przez kancelarie krolewska, wraz z nastepujacym dekretem krolewskim spisanym w Piotrkowie 14 grudnia 1558 roku:

 

Sigismundus Augustus Dei gratia Rex Poloniae, Magius Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae Samogitiaeque dominus et haertes. Significamus tenore praesentium ad quos pertinet universis, supplicatum esse nobis per certos Consiliarios nostros nomine Chwietconis, Pauli et Zankonis fratrum ac Rad patrui illorum et Demiani Kolodrubowie, ut litteras restitutionis villae Kothow infrascriplas ex libris Cancellariae nostrae extradi, in pergamenoque describi ac sigillo nostro communiri mandare dignaremur, quarum tenor sequitur eslque talis.

[tu cytowany jest w calosci powyzszy dokument restytucyjny]

Nos itaque Sigismundus Augustus Rex supplicationi praefatae benigne annuentes, litteras praeinsertas ex libris Cancellariae nostrae extradi, in pergamenoque describi ac sigillo nostro communiri mandavimus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est subappensum. Datum Petricoviae, feria quarta postridie festi Sanctae Luciae Virginis, anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo, Regni vero nostri vigesimo nono. Joannes Oczieski Regni Poloniae Cancellarius m. p. Relatio Magnifici Joannis de Oczieschino Regni Poloniae Cancellarii, Cracoviensis Generalis ac Oswieczimensis, Zatoriensis, Sandecensis Olstinensisque Capitanei.

 

[powyzszy dekret wraz z przywilejem restytucyjnym zarejestrowany zostal w przemyskich aktach grodzkich (Castr. Premisl. T. 301, pag. 775-778) "Nobilis Nastazia Popielowska, relicta nobilis olim Misko Kolodrub Popielowski consors".]

Poprzednia strona | Strona domowa | Nastepna strona


[ Wpis do Ksiegi Gosci ]

[ Biezaca Ksiega Gosci ]

[ Poprzednie Ksiegi Gosci ]

[ Witryna na CD-ROMie ]


Jan Popiel  
&
Slawomir Popiel  

Witryna byla zalozona dnia 1998-6-15 i uaktualniona dnia 2007-05-13.
Copyright 1998. Jan Popiel i Slawomir Popiel.